Monday, April 30, 2012

Miracula Simonis de Montfort continued (Camden Soc. p.68)

Henre Chaunteler laicus guttam habens in renibus,, ita quod vix per tres dies incedere non potuit, nisi cum sustamentobaculi; hic autem obvians casu cuidam homini de Mucleton deferenti aquam in quodam vase, de fonte qui dicebatur Comitis Simonis, petiit ut eidem daret de aqua praedicta ad quantitatem quam tenere posset in manu. Qui eidem concessit et dedit, et, cum locum guttatum linisset, convaluit. Hujus rei testes sunt Johannes de Bretfortone capellanus, Ricardus Cappell' filius ejus, et plures alli.
(to be continued)

No comments:

Post a Comment